| Quae civitates commodius suam rem publicam ad- | 6.20.1.1 |
| ministrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis | |
| quid de re publica a finitimis rumore ac fama acceperit, | |
| uti ad magistratum deferat neve cum quo alio commu- | |
| nicet, quod saepe homines temerarios atque imperitos | 2.1 |
| falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de sum- | |
| mis rebus consilium capere cognitum est. magistratus | 3.1 |
| quae visa sunt occultant, quae esse ex usu iudicaverunt, | |
| multitudini produnt. de re publica nisi per concilium loqui | |
| non conceditur. | |
| Germani multum ab hac consuetudine differunt. | 21.1.1 |
| nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, | |
| neque sacrificiis student. deorum numero eos solos du- | 2.1 |
| cunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, | |
| Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem | |
| acceperunt. vita omnis in venationibus atque in studiis | 3.1 |
| rei militaris consistit; a parvulis labori ac duritiae student. | |
| qui diutissime impuberes permanserunt, maximam in- | 4.1 |
| ter suos ferunt laudem; hoc ali staturam, ali vires ner- | |
| vosque confirmari putant. intra annum vero vicesimum | 5.1 |
| feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus. | |
| cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue in flu- | |
| minibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegi- | |
| mentis utuntur, magna corporis parte nuda. | 5 |