| Postridie eius diei, quod omnino biduum super- | 1.23.1.1 |
| erat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod | |
| a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et copiosis- | |
| simo, non amplius milibus passuum xviii aberat, rei | |
| frumentariae prospiciendum existimans iter ab Helvetiis | 5 |
| avertit ac Bibracte ire contendit. ea res per fugitivos L. | 2.1 |
| Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntia- | |
| tur. Helvetii seu quod timore perterritos Romanos dis- | 3.1 |
| cedere a se existimarent, eo magis quod pridie superiori- | |
| bus locis occupatis proelium non commisissent, sive eo | |
| quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commu- | |
| tato consilio atque itinere converso nostros a novissimo | 5 |
| agmine insequi ac lacessere coeperunt. | |
| Postquam id animadvertit, copias suas Caesar in | 24.1.1 |
| proximum collem subducit equitatumque, qui sustineret | |
| hostium impetum, misit. ipse interim in colle medio tri- | 2.1 |
| plicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum; | |
| in summo iugo duas legiones, quas in Gallia citeriore pro- | 3.1 |
| xime conscripserat, et omnia auxilia conlocari, ita uti | |
| supra se totum montem hominibus compleret, interea | |
| sarcinas in unum locum conferri et eum ab his, qui in | |
| superiore acie constiterant, muniri iussit. Helvetii cum | 4.1 |
| omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum | |
| contulerunt; ipsi confertissima acie reiecto nostro equi- | 5.1 |
| tatu phalange facta sub primam nostram aciem successe- | |
| runt. |