Erat aeger in praesidio relictus P. Sextius Baculus, 6.38.1.1
qui primum pilum apud Caesarem duxerat, cuius men-
tionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quin-
tum cibo caruerat. hic diffisus suae atque omnium saluti 2.1
inermis ex tabernaculo prodit; videt imminere hostes
atque in summo rem esse discrimine; capit arma a pro-
ximis atque in porta consistit. consequuntur hunc cen- 3.1
turiones eius cohortis quae in statione erat; paulisper
una proelium sustinent. relinquit animus Sextium gra- 4.1
vibus acceptis vulneribus; deficiens aegre per manus trac-
tus servatur. hoc spatio interposito reliqui sese confir- 5.1
mant tantum, ut in munitionibus consistere audeant
speciemque defensorum praebeant.
  Interim confecta frumentatione milites nostri cla- 39.1.1
morem exaudiunt; praecurrunt equites; quanto res sit
in periculo cognoscunt. hic vero nulla munitio est quae 2.1
perterritos recipiat; modo conscripti atque usus militaris
imperiti ad tribunum militum centurionesque ora con-
vertunt; quid ab his praecipiatur exspectant. nemo est
tam fortis, quin rei novitate perturbetur: barbari signa 3.1
procul conspicati oppugnatione desistunt, redisse primo 4.1
legiones credunt, quas longius discessisse ex captivis
cognoverant; postea despecta paucitate ex omnibus
partibus impetum faciunt.