| Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Cae- | 6.36.1.1 |
| saris summa diligentia milites in castris continuisset ac | |
| ne calonem quidem quemquam extra munitiones egredi | |
| passus esset, septimo die diffidens de numero dierum | |
| Caesarem fidem servaturum, quod longius eum progres- | 5 |
| sum audiebat neque ulla de reditu eius fama adferebatur, | |
| simul eorum permotus vocibus, qui illius patientiam paene | 2.1 |
| obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi non | |
| liceret, nullum eiusmodi casum exspectans, quo novem | |
| oppositis legionibus maximoque equitatu, dispersis ac | |
| paene deletis hostibus in milibus passuum tribus offendi | 5 |
| posset, quinque cohortes frumentatum in proximas sege- | |
| tes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat. | |
| complures erant in castris ex legionibus aegri relicti; ex | 3.1 |
| quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter | |
| trecenti sub vexillo una mittuntur; magna praeterea | |
| multitudo calonum, magna vis iumentorum quae in ca- | |
| stris subsederat, facta potestate sequitur. | 5 |
| Hoc ipso tempore casu Germani equites inter- | 37.1.1 |
| veniunt protinusque eodem illo quo venerant cursu ab | |
| decumana porta in castra inrumpere conantur, nec prius | 2.1 |
| sunt visi obiectis ab ea parte silvis, quam castris adpro- | |
| pinquarent, usque eo ut qui sub vallo tenderent merca- | |
| tores, recipiendi sui facultatem non haberent. inopi- | 3.1 |
| nantes nostri re nova perturbantur, ac vix primum impe- | |
| tum cohors in statione sustinet. circumfunduntur hostes | 4.1 |
| ex reliquis partibus, si quem aditum reperire possint. | |
| aegre portas nostri tuentur; reliquos aditus locus ipse per | 5.1 |
| se munitioque defendit. totis trepidatur castris, atque | 6.1 |
| alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa | |
| ferantur, neque quam in partem quisque conveniat pro- | |
| vident. alius castra iam capta pronuntiat, alius deleto | 7.1 |
| exercitu atque imperatore victores barbaros venisse con- | |
| tendit. plerique novas sibi ex loco religiones fingunt | 8.1 |
| Cottaeque et Titurii calamitatem, qui in eodem occiderint | |
| castello, ante oculos ponunt. tali timore omnibus perter- | 9.1 |
| ritis confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo audierant, | |
| nullum esse intus praesidium. perrumpere nituntur se- | 10.1 |
| que ipsi adhortantur, ne tantam fortunam ex manibus | |
| dimittant. |