| Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur | 6.35.1.1 |
| diesque adpetebat septimus quam ad diem Caesar ad | |
| impedimenta legionemque reverti constituerat. hic quan- | 2.1 |
| tum in bello Fortuna possit et quantos adferat casus, | |
| cognosci potuit. dissipatis ac perterritis hostibus, ut | 3.1 |
| demonstravimus, manus erat nulla quae parvam modo | |
| causam timoris adferret. trans Rhenum ad Germanos | 4.1 |
| pervenit fama diripi Eburones atque ultro omnes ad prae- | |
| dam evocari. cogunt equitum duo milia Sugambri, qui | 5.1 |
| sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tenc- | |
| theros atque Usipetes supra docuimus. transeunt Rhe- | 6.1 |
| num navibus ratibusque triginta milibus passuum infra | |
| eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque a Cae- | |
| sare relictum. primos Eburonum fines adeunt; multos | |
| ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius | 5 |
| sunt cupidissimi barbari, potiuntur. invitati praeda longius | 7.1 |
| procedunt. non hos palus—in bello latrociniisque natos—, | |
| non silvae morantur. quibus in locis sit Caesar, ex cap- | |
| tivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque | |
| exercitum discessisse cognoscunt. atque unus ex captivis | 8.1 |
| 'quid vos' inquit 'hanc miseram ac tenuem sectamini | |
| praedam, quibus licet iam esse fortunatissimos? tribus | 9.1 |
| horis Atuatucam venire potestis; huc omnes suas for- | |
| tunas exercitus Romanorum contulit; praesidii tantum | |
| est, ut ne murus quidem cingi possit neque quisquam | |
| egredi extra munitiones audeat'. oblata spe Germani, | 10.1 |
| quam nacti erant praedam, in occulto relinquunt; ipsi | |
| Atuatucam contendunt usi eodem duce, cuius haec in- | |
| dicio cognoverant. |