Partito exercitu T. Labienum cum legionibus tri- 6.33.1.1
bus ad Oceanum versus in eas partes, quae Menapios
attingunt, proficisci iubet, C. Trebonium cum pari legio- 2.1
num numero ad eam regionem, quae Atuatucis adiacet,
depopulandam mittit, ipse cum reliquis tribus ad flumen 3.1
Scaldim, quod influit in Mosam, extremasque Arduennae
partes ire constituit, quo cum paucis equitibus profec-
tum Ambiorigem audiebat. discedens post diem septi- 4.1
mum sese reversurum confirmat, quam ad diem ei legioni,
quae in praesidio relinquebatur, frumentum deberi scie-
bat. Labienum Treboniumque hortatur, si rei publicae 5.1
commodo facere possint, ad eam diem revertantur, ut
rursus communicato consilio exploratisque hostium ratio-
nibus aliud belli initium capere possint.
  Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, 34.1.1
non oppidum, non praesidium quod se armis defenderet,
sed in omnes partes dispersa multitudo. ubi cuique aut 2.1
valles abdita aut locus silvestris aut palus impedita spem
praesidii aut salutis aliquam offerebat, consederat. haec 3.1
loca vicinitatibus erant nota magnamque res diligentiam
requirebat non in summa exercitus tuenda—nullum
enim poterat universis <a> perterritis ac dispersis peri-
culum accidere—, sed in singulis militibus conservan- 5
dis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertine-
bat. nam et praedae cupiditas multos longius evocabat 4.1
et silvae incertis occultisque itineribus confertos adire
prohibebant. si negotium confici stirpemque hominum 5.1
sceleratorum interfici vellent, dimittendae plures manus
diducendique erant milites; si continere ad signa mani- 6.1
pulos vellent, ut instituta ratio et consuetudo exercitus
Romani postulabat, locus erat ipse praesidio barbaris,
neque ex occulto insidiandi et dispersos circumveniendi
singulis deerat audacia. ut in eiusmodi difficultatibus 7.1
quantum diligentia provideri poterat providebatur, ut
potius in nocendo aliquid praetermitteretur, etsi om-
nium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo
militum detrimento noceretur. dimittit ad finitimas civi- 8.1
tates nuntios Caesar; omnes evocat spe praedae ad diri-
piendos Eburones, ut potius in silvis Gallorum vita quam
legionarius miles periclitetur, simul ut magna multitu-
dine circumfusa pro tali facinore stirps ac nomen civi- 5
tatis tollatur. magnus undique numerus celeriter con- 9.1
venit.