| Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, | 6.31.1.1 |
| quod proelio dimicandum non existimaret, an tempore | |
| exclusus et repentino equitum adventu prohibitus, cum | |
| reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est. sed | 2.1 |
| certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere | |
| iussit. quorum pars in Arduennam silvam, pars in con- | |
| tinentes paludes profugit. qui proximi Oceano fuerunt, | 3.1 |
| hi insulis sese occultaverunt quas aestus efficere con- | |
| suerunt. multi ex suis finibus egressi se suaque omnia | 4.1 |
| alienissimis crediderunt. Catuvolcus rex dimidiae partis | 5.1 |
| Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, | |
| aetate iam confectus, cum laborem aut belli aut fugae | |
| ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiori- | |
| gem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna | 5 |
| in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit. | |
| Segni Condrusique, ex gente et numero Germano- | 32.1.1 |
| rum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos ad | |
| Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium numero | |
| duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra | |
| Rhenum, unam esse causam iudicaret; nihil se de bello | 5 |
| cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. Caesar re | 2.1 |
| quaestione captivorum explorata, si qui ad eos Eburones | |
| ex fuga convenissent, ad se ut reducerentur, imperavit; si | |
| ita fecissent, fines eorum se violaturum negavit. tum copiis | 3.1 |
| in tres partes distributis impedimenta omnium legionum | |
| Atuatucam contulit. id castelli nomen est. hoc fere est in | 4.1 |
| mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Auruncu- | |
| leius hiemandi causa consederant. hunc cum reliquis | 5.1 |
| rebus locum probabat, tum quod superioris anni muni- | |
| tiones integrae manebant, ut militum laborem sublevaret. | |
| praesidio impedimentis legionem quartam decimam reli- | |
| quit, unam ex his tribus, quas proxime conscriptas ex | 5 |
| Italia traduxerat. ei legioni castrisque Q. Tullium Cicero- | 6.1 |
| nem praefecit ducentosque equites ei attribuit. |