| Caesar postquam per Ubios exploratores comperit | 6.29.1.1 |
| Suebos se in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, | |
| quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani | |
| agri culturae student, constituit non progredi longius; | |
| sed, ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque | 2.1 |
| ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ulti- | |
| mam pontis, quae ripas Ubiorum contingebat, in lon- | 3.1 |
| gitudinem pedum ducentorum rescindit atque in ex- | |
| tremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit | |
| praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa | |
| ponit magnisque eum locum munitionibus firmat. ei loco | 5 |
| praesidioque C. Volcacium Tullum adulescentem prae- | |
| ficit. ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bel- | 4.1 |
| lum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae | |
| est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibus- | |
| que Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius | |
| quingentis in longitudinem patet, L. Minucium Basilum | 5 |
| cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris | |
| atque opportunitate temporis proficere possit; monet ut | 5.1 |
| ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus | |
| procul significatio fiat; sese confestim subsequi dicit. | |
| Basilus ut imperatum est facit. celeriter contra- | 30.1.1 |
| que omnium opinionem confecto itinere multos in agris | |
| inopinantes deprehendit. eorum indicio ad ipsum Am- | |
| biorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus | |
| esse dicebatur. multum cum in omnibus rebus, tum in re | 2.1 |
| militari potest Fortuna. nam magno accidit casu, ut in | |
| ipsum incautum etiam atque imparatum incideret, | |
| priusque eius adventus ab omnibus videretur, quam | |
| fama ac nuntius adferretur, sic magnae fuit fortunae | 5 |
| omni militari instrumento quod circum se habebat erepto | |
| raedis equisque comprehensis ipsum effugere mortem. | |
| sed hoc factum est, quod aedificio circumdato silva—ut | 3.1 |
| sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi aestus causa | |
| plerumque silvarum ac fluminum petunt propinquitates | |
| —comites familiaresque eius angusto in loco paulisper | |
| equitum nostrorum vim sustinuerunt. his pugnantibus | 4.1 |
| illum in equum quidam ex suis intulit, fugientem silvae | |
| texerunt. sic et ad subeundum periculum et ad vitandum | |
| multum Fortuna valuit. |