| Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter | 6.26.1.1 |
| aures unum cornu existit excelsius magisque derectum | |
| his, quae nobis nota sunt, cornibus; ab eius summo sicut | 2.1 |
| palmae ramique late diffunduntur. eadem est feminae | 3.1 |
| marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum. | |
| Sunt item, quae appellantur alces. harum est con- | 27.1.1 |
| similis capris figura et varietas pellium, sed magnitu- | |
| dine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura | |
| sine nodis articulisque habent. neque quietis causa pro- | 2.1 |
| cumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere | |
| sese aut sublevare possunt. his sunt arbores pro cubilibus; | 3.1 |
| ad eas se adplicant atque ita paulum modo reclinatae | |
| quietem capiunt. quarum ex vestigiis cum est animad- | 4.1 |
| versum a venatoribus quo se recipere consuerint, omnes | |
| eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, | |
| tantum ut summa species earum stantium relinquatur. | |
| huc cum se consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores | 5.1 |
| pondere adfligunt atque una ipsae concidunt. | |
| Tertium est genus eorum qui uri appellantur. hi | 28.1.1 |
| sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore | |
| et figura tauri. magna vis eorum est et magna velocitas; | 2.1 |
| neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt. | |
| hos studiose foveis captos interficiunt. hoc se labore du- | 3.1 |
| rant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, | |
| et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum | |
| cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. | |
| sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli | 4.1 |
| quidem excepti possunt. amplitudo cornuum et figura | 5.1 |
| et species multum a nostrorum boum cornibus differt. | |
| haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt | 6.1 |
| atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur. |