| Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute | 6.24.1.1 |
| superarent, ultro bella inferrent, propter hominum mul- | |
| titudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mit- | |
| terent. (itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca | 2.1 |
| circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibus- | |
| dam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam | |
| appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi | |
| consederunt; quae gens ad hoc tempus his sedibus sese | 3.1 |
| continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis | |
| opinionem). nunc quoniam in eadem inopia egestate | 4.1 |
| patientiaque Germani permanent, eodem victu et cultu | |
| corporis utuntur, Gallis autem provinciarum propinquitas | 5.1 |
| et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque | |
| usum largitur, paulatim adsuefacti superari multisque | 6.1 |
| victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute com- | |
| parant. | |
| Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata | 25.1.1 |
| est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim | |
| aliter finiri potest neque mensuras itinerum noverunt. | |
| oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum fini- | 2.1 |
| bus rectaque fluminis Danubii regione pertinet ad fines | |
| Dacorum et Anartium. hinc se flectit sinistrorsus diver- | 3.1 |
| sis a flumine regionibus multarumque gentium fines | |
| propter magnitudinem attingit. neque quisquam est hu- | 4.1 |
| ius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius silvae | |
| dicat, cum dierum iter lx processerit, aut quo ex loco | |
| oriatur acceperit. multaque in ea genera ferarum nasci | 5.1 |
| constat, quae reliquis in locis visa non sint, ex quibus | |
| quae maxime differant a ceteris et memoriae prodenda | |
| videantur, haec sunt. |