| Erat aeger in praesidio relictus P. Sextius Baculus, | 6.38.1.1 |
| qui primum pilum apud Caesarem duxerat, cuius men- | |
| tionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quin- | |
| tum cibo caruerat. hic diffisus suae atque omnium saluti | 2.1 |
| inermis ex tabernaculo prodit; videt imminere hostes | |
| atque in summo rem esse discrimine; capit arma a pro- | |
| ximis atque in porta consistit. consequuntur hunc cen- | 3.1 |
| turiones eius cohortis quae in statione erat; paulisper | |
| una proelium sustinent. relinquit animus Sextium gra- | 4.1 |
| vibus acceptis vulneribus; deficiens aegre per manus trac- | |
| tus servatur. hoc spatio interposito reliqui sese confir- | 5.1 |
| mant tantum, ut in munitionibus consistere audeant | |
| speciemque defensorum praebeant. | |
| Interim confecta frumentatione milites nostri cla- | 39.1.1 |
| morem exaudiunt; praecurrunt equites; quanto res sit | |
| in periculo cognoscunt. hic vero nulla munitio est quae | 2.1 |
| perterritos recipiat; modo conscripti atque usus militaris | |
| imperiti ad tribunum militum centurionesque ora con- | |
| vertunt; quid ab his praecipiatur exspectant. nemo est | |
| tam fortis, quin rei novitate perturbetur: barbari signa | 3.1 |
| procul conspicati oppugnatione desistunt, redisse primo | 4.1 |
| legiones credunt, quas longius discessisse ex captivis | |
| cognoverant; postea despecta paucitate ex omnibus | |
| partibus impetum faciunt. |