| LIBER SEPTIMVS | |
| Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad | 7.1.1.1 |
| conventus agendos proficiscitur. ibi cognoscit de P. Clo- | |
| dii caede <de> senatusque consulto certior factus, ut | |
| omnes iuniores Italiae coniurarent, dilectum tota pro- | |
| vincia habere instituit. eae res in Galliam Transalpinam | 2.1 |
| celeriter perferuntur. addunt ipsi et adfingunt rumori- | |
| bus Galli, quod res poscere videbatur: retineri urbano | |
| motu Caesarem neque in tantis dissensionibus ad exer- | |
| citum venire posse. hac impulsi occasione, qui iam ante | 3.1 |
| se populi Romani imperio subiectos dolerent, liberius | |
| atque audacius de bello consilia inire incipiunt. indictis | 4.1 |
| inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remo- | |
| tis locis queruntur de Acconis morte; hunc casum ad | 5.1 |
| ipsos recidere posse demonstrant; miserantur commu- | |
| nem Galliae fortunam; omnibus pollicitationibus ac prae- | |
| miis deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis | |
| periculo Galliam in libertatem vindicent. inprimis ratio- | 6.1 |
| nem esse habendam dicunt, priusquam eorum clandestina | |
| consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur. | |
| id esse facile, quod neque legiones audeant absente im- | 7.1 |
| peratore ex hibernis egredi neque imperator sine prae- | |
| sidio ad legiones pervenire possit. postremo in acie prae- | 8.1 |
| stare interfici, quam non veterem belli gloriam liber- | |
| tatemque quam a maioribus acceperint recuperare. |