| His rebus agitatis profitentur Carnutes se nullum | 7.2.1.1 |
| periculum communis salutis causa recusare principes- | |
| que ex omnibus bellum facturos pollicentur et, quoniam | 2.1 |
| in praesentia obsidibus cavere inter se non possint, ne | |
| res efferatur, at iure iurando ac fide sanciatur, petunt | |
| conlatis militaribus signis, quo more eorum gravissima | |
| caerimonia continetur, ne facto initio belli ab reliquis | 5 |
| deserantur. tum conlaudatis Carnutibus, dato iure iurando | 3.1 |
| ab omnibus qui aderant, tempore eius rei constituto a | |
| concilio disceditur. | |
| Ubi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconne- | 3.1.1 |
| todumno ducibus desperatis hominibus Cenabum signo | |
| dato concurrunt civesque Romanos, qui negotiandi cau- | |
| sa ibi constiterant, in his C. Fufium Citam, honestum | |
| equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris | 5 |
| praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt. celeri- | 2.1 |
| ter ad omnes Galliae civitates fama perfertur. nam ubi- | |
| cumque maior atque inlustrior incidit res, clamore per | |
| agros regionesque significant; hinc alii deinceps exci- | |
| piunt et proximis tradunt; ut tum accidit. nam, quae | 3.1 |
| Cenabi oriente sole gesta essent, ante primam confec- | |
| tam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt, quod | |
| spatium est milium passuum circiter centum sexaginta. | |
| Simili ratione ibi Vercingetorix Celtilli filius, Arver- | 4.1.1 |
| nus, summae potentiae adulescens, cuius pater princi- | |
| patum totius Galliae obtinuerat et ob eam causam, quod | |
| regnum adpetebat, a civitate erat interfectus, convocatis | |
| suis clientibus facile incendit. cognito eius consilio ad | 2.1 |
| arma concurritur. prohibetur a Gobannitione patruo | |
| suo reliquisque principibus, qui hanc temptandam for- | |
| tunam non existimabant, expellitur ex oppido Gergovia. | |
| non desistit tamen atque in agris habet dilectum egen- | 3.1 |
| tium ac perditorum. hac coacta manu, quoscumque adit | |
| ex civitate, ad suam sententiam perducit; hortatur ut | 4.1 |
| communis libertatis causa arma capiant, magnisque | |
| coactis copiis adversarios suos, a quibus paulo ante erat | |
| eiectus, expellit ex civitate. rex ab suis appellatur. dimit- | 5.1 |
| tit quoque versus legationes; obtestatur ut in fide mane- | |
| ant. celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, | 6.1 |
| Turonos, Aulercos, Lemovices, Andes reliquosque omnes, | |
| qui Oceanum attingunt, adiungit; omnium consensu ad | |
| eum defertur imperium. qua oblata potestate omnibus | 7.1 |
| his civitatibus obsides imperat, certum numerum mili- | |
| tum ad se celeriter adduci iubet, armorum quantum quae- | 8.1 |
| que civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit; | |
| in primis equitatui studet. summae diligentiae summam | 9.1 |
| imperii severitatem addit; magnitudine supplicii dubi- | |
| tantes cogit. nam maiore commisso delicto igni atque | 10.1 |
| omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desec- | |
| tis aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reli- | |
| quis documento et magnitudine poenae perterreant alios. |