| His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium | 7.5.1.1 |
| Cadurcum, summae hominem audaciae cum parte co- | |
| piarum in Rutenos mittit; ipse in Bituriges proficiscitur. | |
| eius adventu Bituriges ad Haeduos, quorum erant in fide, | 2.1 |
| legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium | |
| copias sustinere possint. Haedui de consilio legatorum, | 3.1 |
| quos Caesar ad exercitum reliquerat, copias equitatus | |
| peditatusque subsidio Biturigibus mittunt. qui cum ad | 4.1 |
| flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Haeduis | |
| dividit, paucos dies ibi morati neque flumen transire | |
| ausi domum revertuntur legatisque nostris renuntiant se | 5.1 |
| Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consilii | |
| fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex | |
| parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent. id eane de | 6.1 |
| causa, quam legatis pronuntiarint, an perfidia adducti | |
| fecerint, quod nihil nobis constat, non videtur pro certo | |
| esse ponendum. Bituriges eorum discessu statim se cum | 7.1 |
| Arvernis coniungunt. | |
| His rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum iam ille | 6.1.1 |
| urbanas res virtute Cn. Pompei commodiorem in statum | |
| pervenisse intellegeret, in Transalpinam Galliam profec- | |
| tus est. eo cum venisset, magna difficultate adficiebatur, | 2.1 |
| qua ratione ad exercitum pervenire posset. nam si legio- | 3.1 |
| nes in provinciam arcesseret, se absente in itinere proe- | |
| lio dimicaturas intellegebat; si ipse ad exercitum con- | 4.1 |
| tenderet, ne iis quidem eo tempore qui quieti viderentur, | |
| suam salutem recte committi videbat. |