| Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus eam | 7.7.1.1 |
| civitatem Arvernis conciliat. progressus in Nitiobroges | 2.1 |
| et Gabalos ab utrisque obsides accipit et magna coacta | |
| manu in provinciam Narbonem versus eruptionem facere | |
| contendit. qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis ante- | 3.1 |
| vertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur. eo | 4.1 |
| cum venisset, timentes confirmat, praesidia in Rutenis | |
| provincialibus, Volcis, Arecomicis, Tolosatibus circum- | |
| que Narbonem, quae loca hostibus erant finitima, con- | |
| stituit, partem copiarum ex provincia supplementum- | 5.1 |
| que, quod ex Italia adduxerat, in Helvios, qui fines Ar- | |
| vernorum contingunt, convenire iubet. | |
| His rebus comparatis represso iam Lucterio et re- | 8.1.1 |
| moto, quod intrare intra praesidia periculosum putabat, | |
| in Helvios proficiscitur. etsi mons Cebenna, qui Arvernos | 2.1 |
| ab Helviis discludit, durissimo tempore anni altissima | |
| nive iter impediebat, tamen discussa nive sex in altitudi- | |
| nem pedum atque ita viis patefactis summo militum | |
| labore ad fines Arvernorum pervenit. quibus oppressis | 3.1 |
| inopinantibus, quod se Cebenna ut muro munitos existi- | |
| mabant ac ne singulari quidem umquam homini eo tem- | |
| pore anni semitae patuerant, equitibus imperat, ut, quam | |
| latissime possint, vagentur et quam maximum hostibus | 5 |
| terrorem inferant. celeriter haec fama ac nuntiis ad Ver- | 4.1 |
| cingetorigem perferuntur. quem perterriti omnes Arverni | |
| circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, | |
| neu se ab hostibus diripi patiatur, praesertim cum videat | |
| omne ad se bellum translatum. quorum ille precibus per- | 5.1 |
| motus castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus. |