| At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec | 7.9.1.1 |
| de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per | |
| causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu | |
| discedit, Brutum adulescentem his copiis praeficit; hunc | 2.1 |
| monet, ut in omnes partes equites quam latissime per- | |
| vagentur; daturum se operam ne longius triduo a castris | |
| absit. his constitutis rebus omnibus suis inopinantibus | 3.1 |
| quam maximis potest itineribus Viennam pervenit. ibi | 4.1 |
| nactus recentem equitatum, quem multis ante diebus | |
| eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere | |
| intermisso per fines Haeduorum in Lingones contendit, | |
| ubi duae legiones hiemabant, ut si quid etiam de sua | 5 |
| salute ab Haeduis iniretur consilii, celeritate praecurre- | |
| ret. eo cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit prius- | 5.1 |
| que omnes in unum locum cogit quam de eius adventu | |
| Arvernis nuntiari posset. hac re cognita Vercingetorix | 6.1 |
| rursus in Bituriges exercitum reducit atque inde profec- | |
| tus Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos ibi Helvetico | |
| proelio victos Caesar conlocaverat Haeduisque attribu- | |
| erat, oppugnare instituit. | 5 |
| Magnam haec res Caesari difficultatem ad con- | 10.1.1 |
| silium capiendum adferebat: si reliquam partem hiemis | |
| uno loco legiones contineret, ne stipendiariis Haeduo- | |
| rum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum | |
| amicis in eo praesidium positum videret; si maturius ex | 5 |
| hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris subvec- | |
| tionibus laboraret. praestare visum est tamen omnes | 2.1 |
| difficultates perpeti quam tanta contumelia accepta om- | |
| nium suorum voluntates alienare. itaque cohortatus Hae- | 3.1 |
| duos de supportando commeatu praemittit ad Boios, | |
| qui de suo adventu doceant hortenturque ut in fide ma- | |
| neant atque hostium impetum magno animo sustineant. | |
| duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius | 4.1 |
| exercitus relictis ad Boios proficiscitur. |