Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodu- 7.11.1.1
num venisset, ne quem post se hostem relinqueret, quo
expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit
eoque biduo circumvallavit. tertio die missis ex oppido 2.1
legatis de deditione arma conferri, iumenta produci, ses-
centos obsides dari iubet. ea qui conficeret, C. Tre- 3.1
bonium legatum relinquit; ipse ut quam primum iter
conficeret, Cenabum Carnutum proficiscitur. qui tum 4.1
primum adlato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni,
cum longius eam rem ductum iri existimarent, praesidium
Cenabi tuendi causa, quod eo mitterent, comparabant.
huc biduo pervenit. castris ante oppidum positis diei tem- 5.1
pore exclusus in posterum oppugnationem differt, quae-
que ad eam rem usui sint, militibus imperat, et quod op- 6.1
pidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat, veri-
tus ne noctu ex oppido profugerent, duas legiones in ar-
mis excubare iubet. Cenabenses paulo ante mediam noc- 7.1
tem silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt.
qua re per exploratores nuntiata Caesar legiones, quas 8.1
expeditas esse iusserat, portis incensis intromittit atque
oppido potitur perpaucis ex hostium numero desideratis
quin cuncti caperentur, quod pontis atque itinerum an-
gustiae multitudini fugam intercluserant. oppidum diri- 9.1
pit atque incendit, praedam militibus donat, exercitum
Ligerim traducit atque in Biturigum fines pervenit.