| Vercingetorix tot continuis incommodis Vellau- | 7.14.1.1 |
| noduni, Cenabi, Novioduni acceptis suos ad concilium | |
| convocat. docet longe alia ratione esse bellum geren- | 2.1 |
| dum atque antea gestum sit; omnibus modis huic rei | |
| studendum, ut pabulatione et commeatu Romani pro- | |
| hibeantur. id esse facile, quod equitatu ipsi abundent | 3.1 |
| et quod anni tempore subleventur. pabulum secari non | 4.1 |
| posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis petere; | |
| hos omnes cotidie ab equitibus deleri posse. praeterea | 5.1 |
| salutis causa rei familiaris commoda neglegenda; vicos | |
| atque aedificia incendi oportere hoc spatio †a Boia† | |
| quoque versus, quo pabulandi causa adire posse videantur. | |
| harum ipsis rerum copiam suppetere, quod quorum in | 6.1 |
| finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur; Roma- | 7.1 |
| nos aut inopiam non laturos aut magno cum periculo | |
| longius a castris processuros; neque interesse ipsosne | 8.1 |
| interficiant impedimentisne exuant, quibus amissis bel- | |
| lum geri non possit. praeterea oppida incendi oportere, | 9.1 |
| quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo | |
| tuta, ne suis sint ad detractandam militiam receptacula | |
| neu Romanis proposita ad copiam commeatus praedam- | |
| que tollendam. haec si gravia aut acerba videantur, | 10.1 |
| multo illa gravius aestimari debere liberos coniuges in | |
| servitutem abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse acci- | |
| dere victis. |