| Omnium consensu hac sententia probata uno die | 7.15.1.1 |
| amplius xx urbes Biturigum incenduntur. hoc idem fit | 2.1 |
| in reliquis civitatibus. in omnibus partibus incendia con- | |
| spiciuntur. quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, | |
| tamen hoc sibi solacii proponebant, quod se prope ex- | |
| plorata victoria celeriter amissa recuperaturos confide- | 5 |
| bant. deliberatur de Avarico in communi concilio, in- | 3.1 |
| cendi placeat an defendi. procumbunt omnibus Gallis | 4.1 |
| ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope Galliae totius | |
| urbem, quae et praesidio et ornamento sit civitati, suis | |
| manibus succendere cogerentur; facile se loci natura de- | 5.1 |
| fensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine | |
| et palude circumdata unum habeat et perangustum adi- | |
| tum. datur petentibus venia dissuadente primo Vercin- | 6.1 |
| getorige, post concedente et precibus ipsorum et miseri- | |
| cordia vulgi. defensores oppido idonei deliguntur. | |
| Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus sub- | 16.1.1 |
| sequitur et locum castris deligit paludibus silvisque muni- | |
| tum ab Avarico longe milia passuum xvi. ibi per certos | 2.1 |
| exploratores in singula diei tempora quae ad Avaricum | |
| gererentur cognoscebat et quid fieri vellet imperabat. | |
| omnes nostras pabulationes frumentationesque obser- | 3.1 |
| vabat dispersosque, cum longius necessario procederent, | |
| adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi, quan- | |
| tum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, | |
| ut incertis temporibus diversisque itineribus iretur. | 5 |