| Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae | 7.17.1.1 |
| intermissa a flumine et a palude aditum ut supra dixi- | |
| mus angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, | |
| turres duas constituere coepit; nam circumvallare loci | |
| natura prohibebat. de re frumentaria Boios atque Hae- | 2.1 |
| duos adhortari non destitit; quorum alteri quod nullo | |
| studio agebant, non multum adiuvabant, alteri non ma- | |
| gnis facultatibus, quod civitas erat exigua et infirma, | |
| celeriter quod habuerunt consumpserunt. summa dif- | 3.1 |
| ficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boi- | |
| orum, indiligentia Haeduorum, incendiis aedificiorum, | |
| usque eo ut complures dies frumento milites caruerint et | |
| pecore ex longinquioribus vicis adacto extremam famem | 5 |
| sustentarent, nulla tamen ex iis vox est audita populi | |
| Romani maiestate et superioribus victoriis indigna. quin | 4.1 |
| etiam Caesar cum in opere singulas legiones appellaret, et | |
| si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem | |
| diceret, universi ab eo ne id faceret petebant: sic se com- | 5.1 |
| plures annos illo imperante meruisse, ut nullam ignomi- | |
| niam acciperent, numquam infecta re discederent: hoc | 6.1 |
| se ignominiae loco laturos, si inceptam oppugnationem | |
| reliquissent; praestare omnes perferre acerbitates, quam | 7.1 |
| non civibus Romanis qui Cenabi perfidia Gallorum in- | |
| terissent parentarent. haec eadem centurionibus tribunis- | 8.1 |
| que militum mandabant, ut per eos ad Caesarem defer- | |
| rentur. |