| Cum iam muro turres adpropinquassent, ex cap- | 7.18.1.1 |
| tivis Caesar cognovit Vercingetorigem consumpto pa- | |
| bulo castra movisse propius Avaricum atque ipsum cum | |
| equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari consues- | |
| sent, insidiandi causa eo profectum, quo nostros postero | 5 |
| die pabulatum venturos arbitraretur. quibus rebus co- | 2.1 |
| gnitis media nocte silentio profectus ad hostium castra | |
| mane pervenit. illi celeriter per exploratores adventu | 3.1 |
| Caesaris cognito carros impedimentaque sua in artiores | |
| silvas abdiderunt, copias omnes in loco edito atque aperto | |
| instruxerunt. qua re nuntiata Caesar celeriter sarcinas | 4.1 |
| conferri, arma expediri iussit. | |
| Collis erat leviter ab infimo acclivis. hunc ex om- | 19.1.1 |
| nibus fere partibus palus difficilis atque impedita cin- | |
| gebat non latior pedibus quinquaginta. hoc se colle | 2.1 |
| interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant ge- | |
| neratimque distributi in civitates omnia vada ac saltus | |
| eius paludis certis custodiis obtinebant, sic animo pa- | 3.1 |
| rati ut, si eam paludem Romani perrumpere conarentur, | |
| haesitantes premerent ex loco superiore, ut, qui pro- | |
| pinquitatem loci videret, paratos prope aequo Marte ad | |
| dimicandum existimaret, qui iniquitatem condicionis | 5 |
| perspiceret, inani simulatione sese ostentare cognos- | |
| ceret. indignantes milites Caesar, quod conspectum suum | 4.1 |
| hostes ferre possent tantulo spatio interiecto, et signum | |
| proelii exposcentes edocet quanto detrimento et quot | |
| virorum fortium morte necesse sit constare victoriam; | |
| quos cum sic animo paratos videat, ut nullum pro sua | 5.1 |
| laude periculum recusent, summae se iniquitatis condem- | |
| nari debere, nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem. | |
| sic milites consolatus eodem die reducit in castra | 6.1 |
| reliquaque quae ad oppugnationem oppidi pertinebant | |
| administrare instituit. |