| Vercingetorix, cum ad suos redisset, proditionis | 7.20.1.1 |
| insimulatus, quod castra propius Romanos movisset, | |
| quod cum omni equitatu discessisset, quod sine imperio | |
| tantas copias reliquisset, quod eius discessu Romani | |
| tanta opportunitate et celeritate venissent; non haec | 2.1 |
| omnia fortuito aut sine consilio accidere potuisse; re- | |
| gnum illum Galliae malle Caesaris concessu quam ip- | |
| sorum habere beneficio—tali modo accusatus ad haec | 3.1 |
| respondit: quod castra movisset, factum inopia pabuli | |
| etiam ipsis hortantibus; quod propius Romanos ac- | |
| cessisset, persuasum loci opportunitate, qui se ipse sine | |
| munitione defenderet; equitum vero operam neque in | 4.1 |
| loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem | |
| quo sint profecti. summam imperii se consulto nulli dis- | 5.1 |
| cedentem tradidisse, ne is multitudinis studio ad dimi- | |
| candum impelleretur; cui rei propter animi mollitiem | |
| studere omnes videret, quod diutius laborem ferre non | |
| possent. Romani si casu intervenerint, Fortunae, si ali- | 6.1 |
| cuius indicio vocati, huic habendam gratiam, quod et | |
| paucitatem eorum ex loco superiore cognoscere et virtu- | |
| tem despicere potuerint, qui dimicare non ausi turpiter | |
| se in castra receperint. imperium se a Caesare per pro- | 7.1 |
| ditionem nullum desiderare quod habere victoria posset, | |
| quae iam esset sibi atque omnibus Gallis explorata; quin | |
| etiam ipsis remitteret, si sibi magis honorem tribuere | |
| quam ab se salutem accipere videantur. 'haec ut intelle- | 8.1 |
| gatis' inquit 'a me sincere pronuntiari, audite Romanos | |
| milites.' producit servos, quos in pabulatione paucis | 9.1 |
| ante diebus exceperat et fame vinculisque excruciaverat. | |
| hi iam ante edocti quae interrogati pronuntiarent, milites | 10.1 |
| se esse legionarios dicunt; fame atque inopia adductos | |
| clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris | |
| reperire possent; simili omnem exercitum inopia premi | 11.1 |
| nec iam vires sufficere cuiusquam nec ferre operis labo- | |
| rem posse; itaque statuisse imperatorem, si nihil in oppu- | |
| gnatione oppidi profecisset, triduo exercitum deducere. | |
| 'haec' inquit 'a me' Vercingetorix 'beneficia habetis, quem | 12.1 |
| proditionis insimulatis; cuius opera sine vestro sanguine | |
| tantum exercitum victorem fame paene consumptum | |
| videtis; quem turpiter se ex hac fuga recipientem ne | |
| qua civitas suis finibus recipiat, a me provisum est.' | 5 |