| Conclamat omnis multitudo et suo more armis con- | 7.21.1.1 |
| crepat, quod facere in eo consuerunt cuius orationem | |
| approbant; summum esse Vercingetorigem ducem nec de | |
| eius fide dubitandum nec maiore ratione bellum admini- | |
| strari posse. statuunt ut x milia hominum delecta ex om- | 2.1 |
| nibus copiis in oppidum submittantur, nec solis Biturigi- | 3.1 |
| bus communem salutem committendam censent, quod | |
| paene in eo, si id oppidum retinuissent, summam victoriae | |
| constare intellegebant. | |
| Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuius- | 22.1.1 |
| que modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus | |
| sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae a | |
| quoque traduntur, aptissimum. nam et laqueis falces | 2.1 |
| avertebant, quas cum destinaverant, tormentis intror- | |
| sus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo | |
| scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque | |
| omne genus cuniculorum notum atque usitatum est. | 5 |
| totum autem murum ex omni parte turribus contabula- | 3.1 |
| verant atque has coriis intexerant. tum crebris diurnis | 4.1 |
| nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant | |
| aut milites occupatos in opere adoriebantur, et nostra- | |
| rum turrium altitudinem, quantum has cotidianus agger | |
| expresserat, commissis suarum turrium malis adaequa- | 5.1 |
| bant et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia | |
| et pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur | |
| moenibusque adpropinquare prohibebant. |