| Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt. | 7.23.1.1 |
| trabes derectae perpetuae in longitudinem paribus in- | |
| tervallis, distantes inter se binos pedes, in solo conlo- | |
| cantur. hae revinciuntur introrsus et multo aggere vesti- | 2.1 |
| untur, ea autem quae diximus intervalla grandibus in | |
| fronte saxis effarciuntur. his conlocatis et coagmentatis | 3.1 |
| alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum ser- | |
| vetur, neque inter se contingant trabes, sed paribus inter- | |
| missae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte con- | |
| tineantur. sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta | 4.1 |
| muri altitudo expleatur. hoc cum in speciem varietatem- | 5.1 |
| que opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae | |
| rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et | |
| defensionem urbium summam habet opportunitatem, | |
| quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, | 5 |
| quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque | |
| introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest. | |
| His tot rebus impedita oppugnatione milites, cum | 24.1.1 |
| toto tempore luto—frigore et adsiduis imbribus—tarda- | |
| rentur, tamen continenti labore omnia haec superaverunt | |
| et diebus xxv aggerem latum pedes cccxxx, altum pedes | |
| lxxx exstruxerunt. cum is murum hostium paene con- | 2.1 |
| tingeret et Caesar ad opus consuetudine excubaret mili- | |
| tesque hortaretur ne quod omnino tempus ab opere | |
| intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est ani- | |
| madversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes suc- | 5 |
| cenderant eodemque tempore toto muro clamore sub- | 3.1 |
| lato duabus portis ab utroque latere turrium eruptio | |
| fiebat. alii faces atque aridam materiam de muro in ag- | 4.1 |
| gerem eminus iaciebant, picem reliquasque res, quibus | |
| ignis excitari potest, fundebant, ut, quo primum occur- | |
| reretur aut cui rei ferretur auxilium, vix ratio iniri pos- | |
| set. tamen quod instituto Caesaris duae semper legiones | 5.1 |
| pro castris excubabant pluresque partitis temporibus | |
| erant in opere, celeriter factum est ut alii eruptionibus | |
| resisterent, alii turres reducerent aggeremque interscin- | |
| derent, omnis vero ex castris multitudo ad restinguen- | 5 |
| dum concurreret. |