| Cum in omnibus locis consumpta iam reliqua parte | 7.25.1.1 |
| noctis pugnaretur semperque hostibus spes victoriae | |
| redintegraretur, eo magis quod deustos pluteos turrium | |
| videbant nec facile adire apertos ad auxiliandum animad- | |
| vertebant, semperque ipsi recentes defessis succederent | 5 |
| omnemque Galliae salutem in illo vestigio temporis posi- | |
| tam arbitrarentur, accidit inspectantibus nobis, quod | |
| dignum memoria visum praetereundum non existima- | |
| vimus. quidam ante portam oppidi Gallus, qui per manus | 2.1 |
| sebi ac picis traditas glaebas in ignem e regione turris | |
| proiciebat, scorpione ab latere dextro traiectus exani- | |
| matusque concidit. hunc ex proximis unus iacentem | 3.1 |
| transgressus eodem illo munere fungebatur. eadem ra- | 4.1 |
| tione ictu scorpionis exanimato alteri successit tertius | |
| et tertio quartus, nec prius ille est a propugnatoribus | |
| vacuus relictus locus quam restincto aggere atque omni | |
| ea parte submotis hostibus finis est pugnandi factus. | 5 |
| Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, | 26.1.1 |
| postero die consilium ceperunt ex oppido profugere, hor- | |
| tante et iubente Vercingetorige. id silentio noctis conati | 2.1 |
| non magna iactura suorum sese effecturos sperabant, | |
| propterea quod neque longe ab oppido castra Vercin- | |
| getorigis aberant et palus perpetua, quae intercedebat, | |
| Romanos ad insequendum tardabat. iamque haec facere | 3.1 |
| noctu apparabant, cum matres familiae repente in publi- | |
| cum procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum | |
| omnibus precibus petierunt ne se et communes liberos | |
| hostibus ad supplicium dederent, quas ad capiendam | 5 |
| fugam naturae et virium infirmitas impediret. ubi eos in | 4.1 |
| sententia perstare viderunt, quod plerumque in summo | |
| periculo timor misericordiam non recipit, conclamare et | |
| significare de fuga Romanis coeperunt. quo timore per- | 5.1 |
| territi Galli, ne ab equitatu Romanorum viae praeoccu- | |
| parentur, consilio destiterunt. |