| Postero die Caesar promota turri perfectisque | 7.27.1.1 |
| operibus, quae facere instituerat, magno coorto imbri | |
| non inutilem hanc ad capiendum consilium tempesta- | |
| tem arbitratus, quod paulo incautius custodias in muro | |
| dispositas videbat, suos quoque languidius in opere ver- | 5 |
| sari iussit et quid fieri vellet ostendit, legionibusque | 2.1 |
| intra vineas in occulto expeditis, cohortatus ut aliquando | |
| pro tantis laboribus fructum victoriae perciperent, iis qui | |
| primi murum ascendissent, praemia proposuit militibus- | |
| que signum dedit. illi subito ex omnibus partibus evo- | 3.1 |
| laverunt murumque celeriter compleverunt. | |
| Hostes re nova perterriti, muro turribusque de- | 28.1.1 |
| iecti in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt | |
| hoc animo, ut, si qua ex parte obviam contra veniretur, | |
| acie instructa depugnarent. ubi neminem in aequum | 2.1 |
| locum sese demittere, sed toto undique muro circum- | |
| fundi viderunt, veriti, ne omnino spes fugae tolleretur, | |
| abiectis armis ultimas oppidi partes continenti impetu | |
| petiverunt, parsque ibi, cum angusto exitu portarum se | 3.1 |
| ipsi premerent, a militibus, pars iam egressa portis ab | |
| equitibus est interfecta. nec fuit quisquam qui praedae | 4.1 |
| studeret. sic et Cenabensi caede et labore operis incitati | |
| non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pe- | |
| percerunt. denique ex omni eo numero, qui fuit circiter | 5.1 |
| milium xl, vix dccc, qui primo clamore audito se ex | |
| oppido eiecerant, incolumes ad Vercingetorigem per- | |
| venerunt. quos ille multa iam nocte silentio sic ex fuga | 6.1 |
| excepit, veritus ne qua in castris ex eorum concursu et | |
| misericordia vulgi seditio oriretur, ut procul in via dis- | |
| positis familiaribus suis principibusque civitatum dis- | |
| parandos deducendosque ad suos curaret, quae cuique | 5 |
| civitati pars castrorum ab initio obvenerat. |