| Postero die concilio convocato consolatus cohor- | 7.29.1.1 |
| tatusque est, ne se admodum animo demitterent neve | |
| perturbarentur incommodo. non virtute neque in acie | 2.1 |
| vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia oppu- | |
| gnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti. errare, si qui in | 3.1 |
| bello omnes secundos rerum proventus exspectent. sibi | 4.1 |
| numquam placuisse Avaricum defendi, cuius rei testes | |
| ipsos haberet, sed factum imprudentia Biturigum et ni- | |
| mia obsequentia reliquorum, uti hoc incommodum acci- | |
| peretur. id tamen se celeriter maioribus commodis sana- | 5.1 |
| turum. nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, | 6.1 |
| has sua diligentia adiuncturum atque unum consilium | |
| totius Galliae effecturum, cuius consensui ne orbis qui- | |
| dem terrarum possit obsistere; idque se prope iam effec- | |
| tum habere. interea aequum esse ab iis communis salu- | 7.1 |
| tis causa impetrari, ut castra munire instituerent, quo | |
| facilius repentinos hostium impetus sustinere possent. | |
| Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime | 30.1.1 |
| quod ipse animo non defecerat tanto accepto incommodo | |
| neque in occultum abdiderat et conspectum multitudinis | |
| fugerat, plusque animo providere et praesentire existi- | 2.1 |
| mabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum, | |
| post deserendum censuerat. itaque ut reliquorum impe- | 3.1 |
| ratorum res adversae auctoritatem minuunt, sic huius ex | |
| contrario dignitas incommodo accepto in dies augebatur. | |
| simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis | 4.1 |
| adiungendis civitatibus; primumque eo tempore Galli | |
| castra munire instituerunt, et sic erant animo conster- | |
| nati homines insueti laboris, ut omnia quae imperaren- | |
| tur sibi patienda et perferenda existimarent. | 5 |