| Caesar nuntiis ad civitatem Haeduorum missis, | 7.41.1.1 |
| qui suo beneficio conservatos docerent quos iure belli | |
| interficere potuisset, tribusque horis noctis exercitui ad | |
| quietem datis castra ad Gergoviam movit. medio fere | 2.1 |
| itinere equites a Fabio missi quanto res in periculo fuerit | |
| exponunt. summis copiis castra oppugnata demonstrant, | |
| cum crebro integri defessis succederent nostrosque ad- | |
| siduo labore defatigarent, quibus propter magnitudinem | 5 |
| castrorum perpetuo esset isdem in vallo permanendum. | |
| multitudine sagittarum atque omni genere telorum mul- | 3.1 |
| tos vulneratos; ad haec sustinenda magno usui fuisse | |
| tormenta. Fabium discessu eorum duabus relictis portis | 4.1 |
| obstruere ceteras pluteosque vallo addere et se in posterum | |
| diem similem ad casum parare. his rebus cognitis Cae- | 5.1 |
| sar summo studio militum ante ortum solis in castra per- | |
| venit. | |
| Dum haec ad Gergoviam geruntur, Haedui primis | 42.1.1 |
| nuntiis ab Litavicco acceptis nullum sibi ad cognoscen- | |
| dum spatium relinquunt. impellit alios avaritia, alios | 2.1 |
| iracundia et temeritas—quae maxime illi hominum | |
| generi est innata—ut levem auditionem habeant pro re | |
| comperta. bona civium Romanorum diripiunt, caedes | 3.1 |
| faciunt, in servitutem abstrahunt. adiuvat rem procli- | 4.1 |
| natam Convictolitavis plebemque ad furorum impellit, | |
| ut facinore admisso ad sanitatem reverti pudeat. M. | 5.1 |
| Aristium tribunum militum iter ad legionem facientem | |
| fide data ex oppido Cavillono educunt; idem facere co- | |
| gunt eos, qui negotiandi causa ibi constiterant. hos con- | 6.1 |
| tinuo <in> itinere adorti omnibus impedimentis exuunt; | |
| repugnantes diem noctemque obsident; multis utrimque | |
| interfectis maiorem multitudinem ad arma concitant. |