| Interim nuntio adlato omnes eorum milites in po- | 7.43.1.1 |
| testate Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium, nihil | |
| publico factum consilio demonstrant; quaestionem de | |
| bonis direptis decernunt, Litavicci fratrumque bona | 2.1 |
| publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mit- | |
| tunt. haec faciunt recuperandorum suorum causa; sed | 3.1 |
| contaminati facinore et capti compendio ex direptis | |
| bonis, quod ea res ad multos pertinebat, et timore poenae | |
| exterriti consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque | |
| reliquas legationibus sollicitant. quae tametsi Caesar | 4.1 |
| intellegebat, tamen quam mitissime potest legatos appel- | |
| lat; nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gra- | |
| vius de civitate iudicare neque de sua in Haeduos bene- | |
| volentia deminuere. ipse maiorem Galliae motum ex- | 5.1 |
| spectans, ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur, | |
| consilia inibat, quemadmodum a Gergovia discederet ac | |
| rursus omnem exercitum contraheret, ne profectio nata | 6.1 |
| a timore defectionis similisque fugae videretur. | |
| Haec cogitanti accidere visa est facultas bene ge- | 44.1.1 |
| rendae rei. nam cum in minora castra operis perspiciendi | |
| causa venisset, animadvertit collem qui ab hostibus | |
| tenebatur nudatum hominibus, qui superioribus diebus | |
| vix prae multitudine cerni poterat. admiratus quaerit ex | 2.1 |
| perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie nume- | |
| rus confluebat. constabat inter omnes—quod iam ipse | 3.1 |
| Caesar per exploratores cognoverat—dorsum esse eius iugi | |
| prope aequum, sed silvestre et angustum, qua esset aditus | |
| ad alteram oppidi partem; vehementer huic illos loco ti- | 4.1 |
| mere nec iam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato | |
| si alterum amisissent, quin paene circumvallati atque | |
| omni exitu et pabulatione interclusi viderentur; ad hunc | 5.1 |
| muniendum locum omnes a Vercingetorige evocatos. |