| Nostri cum undique premerentur, sex et quadra- | 7.51.1.1 |
| ginta centurionibus amissis deiecti sunt loco. sed intole- | |
| rantius Gallos insequentes legio decima tardavit, quae | |
| pro subsidio paulo aequiore loco constiterat. hanc rursus | 2.1 |
| xiii. legionis cohortes exceperunt, quae ex castris minori- | |
| bus eductae cum T. Sextio legato locum ceperant supe- | |
| riorem. legiones ubi primum planitiem attigerunt, in- | 3.1 |
| festis contra hostem signis constiterunt. Vercingetorix | 4.1 |
| ab radicibus collis suos intra munitiones reduxit. eo die | |
| milites sunt paulo minus septingenti desiderati. | |
| Postero die Caesar contione advocata temeritatem | 52.1.1 |
| militum cupiditatemque reprehendit, quod sibi ipsi iu- | |
| dicavissent, quo procedendum aut quid agendum vide- | |
| retur, neque signo recipiendi dato constitissent neque | |
| a tribunis militum legatisque retineri potuissent. ex- | 2.1 |
| posuit quid iniquitas loci posset, quod ipse ad Avaricum | |
| sensisset, cum sine duce et sine equitatu deprehensis | |
| hostibus exploratam victoriam dimisisset, ne parvum | |
| modo detrimentum in contentione propter iniquitatem | 5 |
| loci accideret. quantopere eorum animi magnitudinem | 3.1 |
| admiraretur, quos non castrorum munitiones, non alti- | |
| tudo montis, non murus oppidi tardare potuisset, tanto- | |
| pere licentiam arrogantiamque reprehendere, quod plus | |
| se quam imperatorem de victoria atque exitu rerum sen- | 5 |
| tire existimarent; non minus se in milite modestiam et | 4.1 |
| continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem | |
| desiderare. |