| Hac habita contione et ad extremam orationem con- | 7.53.1.1 |
| firmatis militibus, ne ob hanc causam animo permoveren- | |
| tur neu, quod iniquitas loci attulisset, id virtuti hostium | |
| tribuerent, eadem de profectione cogitans, quae ante | |
| senserat, legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco | 5 |
| constituit. cum Vercingetorix nihilo minus <intra muni- | 2.1 |
| tiones remaneret neque> in aequum locum descenderet, | |
| levi facto equestri proelio, atque eo secundo, in castra | |
| exercitum reduxit. cum hoc idem postero die fecisset, | 3.1 |
| satis ad Gallicam ostentationem minuendam militumque | |
| animos confirmandos factum existimans in Haeduos | |
| movit castra. ne tum quidem insecutis hostibus tertio | 4.1 |
| die ad flumen Elaver pontes reficit eoque exercitum | |
| traducit. | |
| Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Haeduis ap- | 54.1.1 |
| pellatus discit cum omni equitatu Litaviccum ad solli- | |
| citandos Haeduos profectum; opus esse ipsos antecedere | |
| ad confirmandam civitatem. etsi multis iam rebus Hae- | 2.1 |
| duorum perfidiam Caesar perspectam habebat atque ho- | |
| rum discessu admaturari defectionem civitatis existi- | |
| mabat, tamen eos retinendos non censuit, ne aut inferre | |
| iniuriam videretur aut daret aliquam timoris suspicionem. | 5 |
| discedentibus his breviter sua in Haeduos merita exposuit, | 3.1 |
| quos et quam humiles accepisset, compulsos in oppida, | |
| multatos agris, omnibus ereptis sociis, imposito stipendio, | |
| obsidibus summa cum contumelia extortis, et quam in | 4.1 |
| fortunam quamque in amplitudinem deduxisset, ut non | |
| solum in pristinum statum redissent, sed omnium tem- | |
| porum dignitatem et gratiam antecessisse viderentur. | |
| his datis mandatis eos ab se dimisit. | 5 |