| Noviodunum erat oppidum Haeduorum ad ripas | 7.55.1.1 |
| Ligeris opportuno loco positum. huc Caesar omnes ob- | 2.1 |
| sides Galliae, frumentum, pecuniam publicam, suorum | |
| atque exercitus impedimentorum magnam partem con- | |
| tulerat; huc magnum numerum equorum huius belli | 3.1 |
| causa in Italia atque Hispania coemptum miserat. eo | 4.1 |
| cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu | |
| civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracte ab Haeduis | |
| receptum—quod est oppidum apud eos maximae auc- | |
| toritatis—, Convictolitavem magistratum magnamque | 5 |
| partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercinge- | |
| torigem de pace et de amicitia concilianda publice missos, | |
| non praetermittendum instans tantum commodum ex- | |
| istimaverunt. itaque interfectis Novioduni custodibus | 5.1 |
| quique eo negotiandi aut itineris causa convenerant, | |
| pecuniam atque equos inter se partiti sunt, obsides civi- | 6.1 |
| tatum Bibracte ad magistratum deducendos curaverunt, | |
| oppidum, quod ab se teneri non posse iudicabant, ne cui | 7.1 |
| esset usui Romanis, incenderunt, frumenti quod subito | 8.1 |
| potuerunt navibus avexerunt, reliquum flumine atque | |
| incendio corruperunt. ipsi ex finitimis regionibus copias | 9.1 |
| cogere, praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere | |
| equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa | |
| ostentare coeperunt, si ab re frumentaria Romanos ex- | |
| cludere †aut adductos inopia ex provincia expellere† | 5 |
| possent. quam ad spem multum eos adiuvabat, quod | 10.1 |
| Liger ex nivibus creverat, ut omnino vado non posse trans- | |
| iri videretur. |