| Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi | 7.56.1.1 |
| censuit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum, | |
| ut prius, quam essent maiores eo coactae copiae, dimi- | |
| caret. nam ut commutato consilio iter in provinciam | 2.1 |
| converteret, ut metu quidam necessario faciundum exi- | |
| stimabant, cum infamia atque indignitas rei et opposi- | |
| tus mons Cebenna viarumque difficultas impediebat, tum | |
| maxime quod abiuncto Labieno atque iis legionibus, quas | 5 |
| una miserat, vehementer timebat. itaque admodum ma- | 3.1 |
| gnis diurnis nocturnisque itineribus confectis contra om- | |
| nium opinionem ad Ligerim venit vadoque per equites in- | 4.1 |
| vento pro rei necessitate opportuno, ut bracchia modo | |
| atque umeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse pos- | |
| sent, disposito equitatu, qui vim fluminis refringeret, at- | |
| que hostibus primo aspectu perturbatis, incolumem exer- | 5.1 |
| citum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam | |
| nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere | |
| instituit. | |
| Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo | 57.1.1 |
| supplemento, quod nuper ex Italia venerat, relicto Age- | |
| dinci, ut esset impedimentis praesidio, cum quattuor | |
| legionibus Luteciam proficiscitur. id est oppidum Pa- | |
| risiorum, positum in insula fluminis Sequanae. cuius | 2.1 |
| adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civi- | |
| tatibus copiae convenerunt. summa imperii traditur | 3.1 |
| Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen | |
| propter singularem scientiam rei militaris ad eum est | |
| honorem evocatus. is cum animadvertisset perpetuam | 4.1 |
| esse paludem, quae influeret in Sequanam atque illum | |
| omnem locum magnopere impediret, hic consedit nostros- | |
| que transitu prohibere instituit. |