Labienus primo vineas agere, cratibus atque aggere 7.58.1.1
paludem explere atque iter munire conabatur. postquam 2.1
id difficilius confici animadvertit, silentio e castris tertia
vigilia egressus eodem, quo venerat, itinere Metlosedum
pervenit. id est oppidum Senonum in insula Sequanae 3.1
positum, ut paulo ante de Lutecia diximus. deprehensis 4.1
navibus circiter quinquaginta celeriterque coniunctis
atque eo militibus iniectis et rei novitate perterritis oppi-
danis, quorum magna pars erat ad bellum evocata, sine
contentione oppido potitur. refecto ponte, quem supe- 5.1
rioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit
et secundo flumine ad Luteciam iter facere coepit. hostes 6.1
re cognita ab iis, qui Metlosedo fugerant, Luteciam
incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi pro-
fecti a palude in ripa Sequanae e regione Luteciae contra
Labieni castra considunt. 5
  Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam 59.1.1
de Haeduorum defectione et secundo Galliae motu ru-
mores adferebantur, Gallique in conloquiis interclusum
itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in
provinciam contendisse confirmabant. Bellovaci autem 2.1
defectione Haeduorum cognita, qui iam ante erant per
se infideles, manus cogere atque aperte bellum parare
coeperunt. tum Labienus tanta rerum commutatione 3.1
longe aliud sibi capiendum consilium, atque antea sen-
serat, intellegebat neque iam, ut aliquid adquireret 4.1
proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem exercitum
Agedincum reduceret, cogitabat. namque altera ex parte 5.1
Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opi-
nionem virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato
atque instructo exercitu tenebat: tum legiones a prae-
sidio atque impedimentis interclusas maximum flumen 5
distinebat. tantis subito difficultatibus obiectis ab animi 6.1
virtute auxilium petendum videbat.