| Itaque sub vesperum consilio convocato cohorta- | 7.60.1.1 |
| tus, ut ea, quae imperasset, diligenter industrieque ad- | |
| ministrarent, naves, quas Metlosedo deduxerat, singulas | |
| equitibus Romanis attribuit et prima confecta vigilia iiii | |
| milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique | 5 |
| se exspectari iubet. quinque cohortes, quas minime fir- | 2.1 |
| mas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio | |
| relinquit; quinque eiusdem legionis reliquas de media | 3.1 |
| nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno | |
| tumultu proficisci imperat. conquirit etiam lintres; has | 4.1 |
| magno sonitu remorum incitatas in eandem partem mit- | |
| tit. ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus | |
| eum locum petit, quo naves appelli iusserat. | |
| Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni | 61.1.1 |
| fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna | |
| subito erat coorta tempestas, a nostris opprimuntur; | |
| exercitus equitatusque equitibus Romanis administran- | 2.1 |
| tibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur. | |
| uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris | 3.1 |
| Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et ma- | |
| gnum ire agmen adverso flumine sonitumque remorum | |
| in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus | |
| transportari. quibus rebus auditis, quod existimabant | 4.1 |
| tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos | |
| defectione Haeduorum fugam parare, suas quoque co- | |
| pias in tres partes distribuerunt. nam praesidio e regione | 5.1 |
| castrorum relicto et parva manu Metlosedum versus mis- | |
| sa, quae tantum progrederetur, quantum naves proces- | |
| sissent, reliquas copias contra Labienum duxerunt. |