| Prima luce et nostri omnes erant transportati et | 7.62.1.1 |
| hostium acies cernebatur. Labienus milites cohortatus, | 2.1 |
| ut suae pristinae virtutis et tot secundissimorum proe- | |
| liorum memoriam retinerent atque ipsum Caesarem, | |
| cuius ductu saepe numero hostes superassent, praesentem | |
| adesse existimarent, dat signum proelii. primo concursu | 3.1 |
| ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes | |
| pelluntur atque in fugam coniciuntur; ab sinistro, quem | 4.1 |
| locum duodecima legio tenebat, cum primi ordines hos- | |
| tium transfixi pilis concidissent, tamen acerrime reliqui | |
| resistebant nec dabat suspicionem fugae quisquam. ipse | 5.1 |
| dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohor- | |
| tabatur. at incerto etiamnunc exitu victoriae, cum sep- | 6.1 |
| timae legionis tribunis esset nuntiatum, quae in sinistro | |
| cornu gererentur, post tergum hostium legionem osten- | |
| derunt signaque intulerunt. ne eo quidem tempore quis- | 7.1 |
| quam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique | |
| sunt. eandem fortunam tulit Camulogenus. at ii, qui | 8.1 |
| praesidio contra castra Labieni erant relicti, cum proe- | |
| lium commissum audissent, subsidio suis ierunt collem- | |
| que ceperunt; neque nostrorum militum victorum impe- | |
| tum sustinere potuerunt. sic cum suis fugientibus per- | 9.1 |
| mixti, quos non silvae montesque texerunt, ab equitatu | |
| sunt interfecti. hoc negotio confecto Labienus revertitur | 10.1 |
| Agedincum, ubi impedimenta totius exercitus relicta | |
| erant; inde die iii. cum omnibus copiis ad Caesarem per- | |
| venit. |