| Defectione Haeduorum cognita bellum augetur. | 7.63.1.1 |
| legationes in omnes partes circummittuntur; quantum | 2.1 |
| gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civi- | |
| tates nituntur; nacti obsides, quos Caesar apud eos de- | 3.1 |
| posuerat, horum supplicio dubitantes territant. petunt a | 4.1 |
| Vercingetorige Haedui, ut ad se veniat rationesque belli | |
| gerendi communicet; re impetrata contendunt, ut ipsis | |
| summa imperii tradatur. re in controversiam deducta | 5.1 |
| totius Galliae concilium Bibracte indicitur. conveniunt | |
| undique frequentes. multitudinis suffragiis res permit- | 6.1 |
| titur; ad unum omnes Vercingetorigem probant impera- | |
| torem. ab hoc concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt, | 7.1 |
| illi quod amicitiam Romanorum sequebantur, Treveri | |
| quod aberant longius et a Germanis premebantur, quae | |
| fuit causa quare toto abessent bello et neutris auxilia | |
| mitterent. magno dolore Haedui ferunt se deiectos prin- | 8.1 |
| cipatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris | |
| in se indulgentiam requirunt neque tamen suscepto bello | |
| suum consilium ab reliquis separare audent. inviti sum- | 9.1 |
| mae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Ver- | |
| cingetorigi parent. | |
| Ille imperat †reliquis civitatibus obsides; denique | 64.1.1 |
| ei rei constituit diem; huc† omnes equites, xv milia | |
| numero, celeriter convenire iubet. peditatu quem antea | 2.1 |
| habuerit se fore contentum dicit neque fortunam temp- | |
| taturum aut acie dimicaturum, sed quoniam abundet | |
| equitatu, perfacile esse factu frumentationibus pabu- | |
| lationibusque Romanos prohibere; aequo modo animo | 3.1 |
| sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaque incendant, | |
| qua rei familiaris iactura perpetuum imperium liber- | |
| tatemque se consequi videant. his constitutis rebus Hae- | 4.1 |
| duis Segusiavisque, qui sunt finitimi provinciae, decem | |
| milia peditum imperat; huc addit equites octingentos. | |
| his praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferre Allo- | 5.1 |
| brogibus iubet. altera ex parte Gabalos proximosque | 6.1 |
| pagos Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcos- | |
| que ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos | |
| mittit. nihilo minus clandestinis nuntiis legationibus- | 7.1 |
| que Allobroges sollicitat, quorum mentes nondum a su- | |
| periore bello resedisse sperabat. horum principibus pecu- | 8.1 |
| nias, civitati autem imperium totius provinciae pollicetur. |