| Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohor- | 7.65.1.1 |
| tium duarum et viginti, quae ex ipsa coacta provincia | |
| ab L. Caesare legato ad omnes partes opponebantur. | |
| Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi pellun- | 2.1 |
| tur et C. Valerio Domnotauro, Caburi filio, principe civi- | |
| tatis, compluribusque aliis interfectis intra oppida muros- | |
| que compelluntur. Allobroges crebris ad Rhodanum dis- | 3.1 |
| positis praesidiis magna cum cura et diligentia suos fines | |
| tuentur. Caesar quod hostes equitatu superiores esse | 4.1 |
| intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex | |
| provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum | |
| in Germaniam mittit ad eas civitates, quas superioribus | |
| annis pacaverat, equitesque ab his arcessit et levis arma- | 5 |
| turae pedites qui inter eos proeliari consuerant. eorum | 5.1 |
| adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a tribunis | |
| militum reliquisque equitibus Romanis atque evocatis | |
| equos sumit Germanisque distribuit. | |
| Interea dum haec geruntur, hostium copiae ex Ar- | 66.1.1 |
| vernis equitesque qui toti Galliae erant imperati con- | |
| veniunt. magno horum coacto numero, cum Caesar in | 2.1 |
| Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo | |
| facilius subsidium provinciae ferre posset, circiter milia | |
| passuum x ab Romanis trinis castris Vercingetorix conse- | |
| dit convocatisque ad concilium praefectis equitum venisse | 3.1 |
| tempus victoriae demonstrat; fugere in provinciam Ro- | |
| manos Galliaque excedere. id sibi ad praesentem obti- | 4.1 |
| nendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem | |
| atque otium parum profici; maioribus enim coactis copiis | |
| reversuros neque finem bellandi facturos. proinde agmine | |
| impeditos adoriantur. si pedites suis auxilium ferant atque | 5.1 |
| in eo morentur, iter confici non posse; si—id quod magis | |
| futurum confidat—relictis impedimentis suae saluti con- | |
| sulant, et usu rerum necessariarum et dignitate spolia- | |
| tum iri. nam de equitibus hostium, quin nemo eorum | 6.1 |
| progredi modo extra agmen audeat, ne ipsos quidem de- | |
| bere dubitare. id quo maiore faciant animo, copias se om- | |
| nes pro castris habiturum et terrori hostibus futurum. | |
| conclamant equites sanctissimo iure iurando confirmari | 7.1 |
| oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ad parentes, | |
| ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen hostium | |
| perequitarit. |