| Probata re atque omnibus iure iurando adactis pos- | 7.67.1.1 |
| tero die in tres partes distributo equitatu duae se acies ab | |
| duobus lateribus ostendunt, una a primo agmine iter im- | |
| pedire coepit. qua re nuntiata Caesar suum quoque equi- | 2.1 |
| tatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. pugna- | |
| tur una omnibus in partibus. consistit agmen; impedi- | 3.1 |
| menta intra legiones recipiuntur. si qua in parte nostri | 4.1 |
| laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri | |
| Caesar aciemque converti iubebat; quae res et hostes ad | |
| insequendum tardabat et nostros spe auxilii confirmabat. | |
| tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti | 5.1 |
| hostes loco depellunt, fugientes usque ad flumen, ubi | |
| Vercingetorix cum pedestribus copiis consederat, perse- | |
| quuntur compluresque interficiunt. qua re animadversa | 6.1 |
| reliqui ne circumvenirentur veriti se fugae mandant. om- | |
| nibus locis fit caedes. tres nobilissimi Haedui capti ad | 7.1 |
| Caesarem perducuntur: Cotus praefectus equitum qui | |
| controversiam cum Convictolitavi proximis comitiis ha- | |
| buerat, et Cavarillus, qui post defectionem Litavicci | |
| pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo duce | 5 |
| ante adventum Caesaris Haedui cum Sequanis bello con- | |
| tenderant. | |
| Fugato omni equitatu Vercingetorix copias suas, | 68.1.1 |
| ut pro castris conlocaverat, reduxit protinusque Alesiam, | |
| quod est oppidum Mandubiorum, iter facere coepit cele- | |
| riterque impedimenta ex castris educi et se subsequi | |
| iussit. Caesar impedimentis in proximum collem deduc- | 2.1 |
| tis, duabus legionibus praesidio relictis secutus, quan- | |
| tum diei tempus est passum, circiter tribus milibus | |
| hostium ex novissimo agmine interfectis altero die ad | |
| Alesiam castra fecit. perspecto urbis situ perterritisque | 3.1 |
| hostibus, quod equitatu, qua maxime parte exercitus | |
| confidebant, erant pulsi, adhortatus ad laborem milites | |
| circumvallare instituit. |