| Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admo- | 7.69.1.1 |
| dum edito loco, ut nisi obsidione expugnari non posse | |
| videretur. cuius collis radices duo duabus ex partibus | 2.1 |
| flumina subluebant. ante oppidum planities circiter milia | 3.1 |
| passuum iii in longitudinem patebat; reliquis ex omni- | 4.1 |
| bus partibus colles mediocri interiecto spatio pari altitu- | |
| dinis fastigio oppidum cingebant. sub muro quae pars | 5.1 |
| collis ad orientem solem spectabat, hunc omnem locum | |
| copiae Gallorum compleverant fossamque et maceriam | |
| sex in altitudinem pedum praeduxerant. eius munitionis | 6.1 |
| quae ab Romanis instituebatur circuitus x milia pas- | |
| suum tenebat. castra opportunis locis erant posita item- | 7.1 |
| que castella xxiii facta, quibus in castellis interdiu statio- | |
| nes ponebantur, ne qua subito eruptio fieret; haec eadem | |
| noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur. | |
| Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie, | 70.1.1 |
| quam intermissam collibus tria milia passuum in lon- | |
| gitudinem patere supra demonstravimus. summa vi ab | |
| utrisque contenditur. laborantibus nostris Caesar Ger- | 2.1 |
| manos submittit legionesque pro castris constituit, ne qua | |
| subito inruptio ab hostium peditatu fiat. praesidio legio- | 3.1 |
| num addito nostris animus augetur; hostes in fugam | |
| coniecti se ipsi multitudine impediunt atque angustio- | |
| ribus portis relictis coartantur. Germani acrius usque | 4.1 |
| ad munitiones sequuntur. fit magna caedes. nonnulli relic- | 5.1 |
| tis equis fossam transire et maceriam transcendere co- | |
| nantur. paulum legiones Caesar quas pro vallo constitu- | |
| erat promoveri iubet. non minus qui intra munitiones | 6.1 |
| erant perturbantur. Galli veniri ad se confestim existi- | |
| mantes ad arma conclamant; nonnulli perterriti in op- | |
| pidum inrumpunt. Vercingetorix iubet portas claudi, ne | 7.1 |
| castra nudentur. multis interfectis, compluribus equis | |
| captis Germani sese recipiunt. |