| His rebus perfectis regiones secutus quam potuit | 7.74.1.1 |
| aequissimas pro loci natura xiiii milia passuum comple- | |
| xus pares eiusdem generis munitiones, diversas ab his, | |
| contra exteriorem hostem perfecit, ut ne magna quidem | |
| multitudine, si ita accidat equitatus discessu, munitio- | 5 |
| num praesidia circumfundi possent; <ne> autem cum | 2.1 |
| periculo ex castris egredi cogatur, dierum xxx pabulum | |
| frumentumque habere omnes convectum iubet. | |
| Dum haec ad Alesiam geruntur, Galli concilio prin- | 75.1.1 |
| cipum indicto non omnes qui arma ferre possent—ut | |
| censuit Vercingetorix—convocandos statuunt, sed cer- | |
| tum numerum cuique civitati imperandum, ne tanta | |
| multitudine confusa nec moderari nec discernere suos | 5 |
| nec frumenti rationem habere possent. imperant Haeduis | 2.1 |
| atque eorum clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Auler- | |
| cis, Brannovicibus [, Blannoviis] milia xxxv; parem nu- | |
| merum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, | |
| Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt; | 5 |
| Sequanis, Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis, Car- | 3.1 |
| nutibus duodena milia; Bellovacis decem; totidem Lemo- | |
| vicibus; octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helve- | |
| tiis; sen<a Suessi>onibus, Ambianis, Mediomatricis, Petro- | |
| coriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrogibus; quina milia Au- | 5 |
| lercis, Cenomanis; totidem Atrebatibus; iiii Veliocassis, | |
| Lexoviis et Aulercis; Eburovicibus terna; Rauracis et | |
| Bois bina; x milia universis civitatibus, quae Oceanum | 4.1 |
| attingunt quaeque eorum consuetudine Aremoricae ap- | |
| pellantur, quo sunt in numero Coriosolites, Redones, | |
| Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, †Lemovices†, | |
| Unelli. ex his Bellovaci suum numerum non contulerunt, | 5.1 |
| quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum | |
| gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtempe- | |
| raturos; rogati tamen a Commio pro eius hospitio duo | |
| milia una miserunt. | 5 |