| Huius opera Commii, ut antea demonstravimus, | 7.76.1.1 |
| fideli atque utili superioribus annis erat usus in Britannia | |
| Caesar; quibus ille pro meritis civitatem eius immunem | |
| esse iusserat, iura legesque reddiderat atque ipsi Morinos | |
| attribuerat. tanta tamen universae Galliae consensio fuit | 2.1 |
| libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperan- | |
| dae, ut neque beneficiis neque amicitiae memoria mo- | |
| verentur omnesque et animo et opibus in id bellum in- | |
| cumberent. coactis equitum milibus viii et peditum cir- | 3.1 |
| citer ccl haec in Haeduorum finibus recensebantur, | |
| numerusque inibatur, praefecti constituebantur. Commio | 4.1 |
| Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Haeduis, Vercassi- | |
| vellauno Arverno consobrino Vercingetorigis summa im- | |
| perii traditur. his delecti ex civitatibus attribuuntur, | |
| quorum consilio bellum administraretur. omnes alacres | 5.1 |
| et fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur, neque erat | 6.1 |
| omnium quisquam qui adspectum modo tantae multi- | |
| tudinis sustineri posse arbitraretur, praesertim ancipiti | |
| proelio, cum ex oppido eruptione pugnaretur, foris tantae | |
| copiae equitatus peditatusque cernerentur. | 5 |
| At ii qui Alesiae obsidebantur praeterita die qua | 77.1.1 |
| auxilia suorum exspectaverant, consumpto omni fru- | |
| mento, inscii quid in Haeduis gereretur, concilio coacto | |
| de exitu suarum fortunarum consultabant ac variis dictis | 2.1 |
| sententiis quarum pars deditionem, pars dum vires sup- | |
| peterent eruptionem censebat, non praetereunda videtur | |
| oratio Critognati propter eius singularem ac nefariam | |
| crudelitatem. hic summo in Arvernis ortus loco et magnae | 3.1 |
| habitus auctoritatis 'nihil' inquit 'de eorum sententia | |
| dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis no- | |
| mine appellant, neque hos habendos civium loco neque | |
| ad concilium adhibendos censeo. cum his mihi res sit, qui | 4.1 |
| eruptionem probant. quorum in consilio omnium vestrum | |
| consensu pristinae residere virtutis memoria videtur, | |
| animi est ista mollitia, non virtus, paulisper inopiam ferre | 5.1 |
| non posse. qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur | |
| quam qui dolorem patienter ferant. atque ego hanc sen- | 6.1 |
| tentiam probarem—tantum apud me dignitas potest—, | |
| si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam fieri vide- | |
| rem; sed in consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, | 7.1 |
| quam ad nostrum auxilium concitavimus: quid hominum | 8.1 |
| milibus lxxx uno loco interfectis propinquis consangui- | |
| neisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis | |
| cadaveribus proelio decertare cogentur? nolite hos vestro | 9.1 |
| auxilio exspoliare qui vestrae salutis causa suum pericu- | |
| lum neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut | |
| animi imbecillitate omnem Galliam prosternere et per- | |
| petuae servituti addicere. an quod ad diem non venerunt, | 10.1 |
| de eorum fide constantiaque dubitatis? quid ergo? Roma- | |
| nos in illis ulterioribus munitionibus animine causa coti- | |
| die exerceri putatis? si illorum nuntiis confirmari non | 11.1 |
| potestis omni aditu praesaepto, his utimini testibus ad- | |
| propinquare eorum adventum, cuius rei timore exterriti | |
| diem noctemque in opere versantur. quid ergo mei con- | 12.1 |
| silii est? facere quod nostri maiores nequaquam pari bello | |
| Cimbrorum Teutonumque fecerunt: qui in oppida com- | |
| pulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus, qui aetate | |
| ad bellum inutiles videbantur, vitam toleraverunt neque | 5 |
| se hostibus tradiderunt. cuius rei si exemplum non habe- | 13.1 |
| remus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi | |
| pulcherrimum iudicarem. nam quid illi simile bello fuit? | 14.1 |
| depopulata Gallia Cimbri magnaque inlata calamitate | |
| finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque alias | |
| terras petierunt; iura, leges, agros, libertatem nobis reli- | |
| querunt. Romani vero quid petunt aliud aut quid volunt | 15.1 |
| nisi invidia adducti quos fama nobiles potentesque bello | |
| cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere | |
| atque his aeternam iniungere servitutem? neque enim | |
| umquam alia condicione bella gesserunt. quodsi ea quae | 16.1 |
| in longinquis nationibus geruntur ignoratis, respicite fini- | |
| timam Galliam, quae in provinciam redacta, iure et legi- | |
| bus commutatis, securibus subiecta perpetua premitur | |
| servitute.' | 5 |