| Sententiis dictis constituunt ut ii, qui valetudine | 7.78.1.1 |
| aut aetate inutiles sint bello, oppido excedant atque om- | |
| nia prius experiantur quam ad Critognati sententiam | |
| descendant; illo tamen potius utendum consilio, si res | 2.1 |
| cogat atque auxilia morentur quam aut deditionis aut | |
| pacis subeundam condicionem. Mandubii qui eos oppido | 3.1 |
| receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. | |
| hi cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes | 4.1 |
| omnibus precibus orabant ut se in servitutem receptos | |
| cibo iuvarent. at Caesar dispositis in vallo custodiis recipi | 5.1 |
| prohibebat. | |
| Interea Commius reliquique duces, quibus summa | 79.1.1 |
| imperii permissa erat, cum omnibus copiis ad Alesiam | |
| perveniunt et colle exteriore occupato non longius mille | |
| passibus a nostris munitionibus considunt. postero die | 2.1 |
| equitatu ex castris educto omnem eam planitiem quam | |
| in longitudinem milia passuum iii patere demonstravi- | |
| mus, complent pedestresque copias paulum ab eo loco | |
| abditas in locis superioribus constituunt. erat ex oppido | 3.1 |
| Alesia despectus in campum. concurritur his auxiliis visis; | |
| fit gratulatio inter eos atque omnium animi ad laetitiam | |
| excitantur. itaque productis copiis ante oppidum con- | 4.1 |
| sidunt et proximam fossam cratibus integunt atque | |
| aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus | |
| comparant. |