| Caesar omni exercitu ad utramque partem munitio- | 7.80.1.1 |
| nis disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum te- | |
| neat et noverit, equitatum ex castris educi et proelium | |
| committi iubet. erat ex omnibus castris, quae summum | 2.1 |
| undique iugum tenebant, despectus atque omnes milites | |
| intentis animis proventum pugnae exspectabant. Galli | 3.1 |
| inter equites raros sagittarios expeditosque levis arma- | |
| turae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurre- | |
| rent et nostrorum equitum impetus sustinerent. ab his | |
| complures de improviso vulnerati proelio excedebant. | 5 |
| cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et no- | 4.1 |
| stros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus | |
| et ii qui munitionibus continebantur et ii qui ad auxilium | |
| convenerant clamore et ululatu suorum animos confirma- | |
| bant. quod in conspectu omnium res gerebatur neque | 5.1 |
| recte aut turpiter factum celari poterat, utrosque et lau- | |
| dis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabat. | |
| cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria | 6.1 |
| pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in | |
| hostes impetum fecerunt eosque propulerunt; quibus in | 7.1 |
| fugam coniectis sagittarii circumventi interfectique sunt. | |
| item ex reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra | 8.1 |
| insecuti sui colligendi facultatem non dederunt. at ii qui | 9.1 |
| ab Alesia processerant, maesti prope victoria desperata | |
| se in oppidum receperunt. |