| Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant | 7.83.1.1 |
| consulunt; locorum peritos adhibent; ex his superiorum | |
| castrorum situs munitionesque cognoscunt. erat a septen- | 2.1 |
| trionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus | |
| opere circumplecti non potuerant nostri, necessarioque | |
| paene iniquo loco et leviter declivi castra fecerant. haec | 3.1 |
| C. Antistius Reginus et C. Caninius Rebilus legati cum | |
| duabus legionibus obtinebant. cognitis per exploratores | 4.1 |
| regionibus duces hostium lx milia ex omni numero deli- | |
| gunt earum civitatum quae maximam virtutis opinionem | |
| habebant; quid quoque pacto agi placeat, occulte inter se | 5.1 |
| constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridie esse | |
| videatur. his copiis Vercassivellaunum Arvernum, unum | 6.1 |
| ex quattuor ducibus, propinquum Vercingetorigis, prae- | |
| ficiunt. ille ex castris prima vigilia egressus prope confecto | 7.1 |
| sub lucem itinere post montem se occultavit militesque | |
| ex nocturno labore sese reficere iussit. cum iam meridies | 8.1 |
| adpropinquare videretur, ad ea castra, quae supra de- | |
| monstravimus, contendit; eodemque tempore equitatus | |
| ad campestres munitiones accedere et reliquae copiae pro | |
| castris sese ostendere coeperunt. | 5 |
| Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex | 84.1.1 |
| oppido egreditur; a castris longurios, musculos, falces | |
| reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert. pu- | 2.1 |
| gnatur uno tempore omnibus locis atque omnia temp- | |
| tantur; quae minime visa pars firma est, huc concurri- | |
| tur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur | 3.1 |
| nec facile pluribus locis occurrit. multum ad terrendos | 4.1 |
| nostros valet clamor qui post tergum pugnantibus exsti- | |
| tit, quod suum periculum in aliena vident virtute con- | |
| stare; omnia enim plerumque, quae absunt, vehementius | 5.1 |
| hominum mentes perturbant. |