| Caesar idoneum locum nactus quid quaque in parte | 7.85.1.1 |
| geratur cognoscit; laborantibus submittit. utrisque ad | 2.1 |
| animum occurrit unum esse illud tempus, quo maxime | |
| contendi conveniat: Galli nisi perfregerint munitiones, | 3.1 |
| de omni salute desperant; Romani si rem obtinuerint, fi- | |
| nem laborum omnium exspectant. maxime ad superiores | 4.1 |
| munitiones laboratur, quo Vercassivellaunum missum | |
| demonstravimus. iniquum loci ad declivitatem fastigium | |
| magnum habet momentum. alii tela coniciunt, alii testu- | 5.1 |
| dine facta subeunt; defatigatis invicem integri succe- | |
| dunt. agger ab universis in munitionem coniectus et as- | 6.1 |
| censum dat Gallis et ea, quae in terra occultaverant Ro- | |
| mani, contegit; nec iam arma nostris nec vires suppetunt. | |
| His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohorti- | 86.1.1 |
| bus sex subsidio laborantibus mittit; imperat, si susti- | 2.1 |
| nere non possit, deductis cohortibus eruptione pugnet; | |
| id nisi necessario ne faciat. ipse adit reliquos, cohortatur | 3.1 |
| ne labori succumbant; omnium superiorum dimicatio- | |
| num fructum in eo die atque hora docet consistere. in- | 4.1 |
| teriores desperatis campestribus locis propter magni- | |
| tudinem munitionum loca praerupta ex ascensu temp- | |
| tant; huc ea quae paraverant conferunt. multitudine | 5.1 |
| telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et | |
| cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam re- | |
| scindunt. |