| Palus erat non magna inter nostrum atque hostium | 2.9.1.1 |
| exercitum. hanc si nostri transirent, hostes exspecta- | |
| bant; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, | |
| ut impeditos adgrederentur, parati in armis erant. in- | 2.1 |
| terim proelio equestri inter duas acies contendebatur. | |
| ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equi- | |
| tum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit. hostes | 3.1 |
| protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod | |
| esse post nostra castra demonstratum est. ibi vadis reper- | 4.1 |
| tis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo | |
| consilio, ut, si possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius | |
| legatus, expugnarent pontemque interscinderent, si minus | 5.1 |
| potuissent, agros Remorum popularentur, qui magno | |
| nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque | |
| nostros prohiberent. | |
| Certior factus ab Titurio omnem equitatum et | 10.1.1 |
| levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pon- | |
| tem traducit atque ad eos contendit. acriter in eo loco | |
| pugnatum est. hostes impeditos nostri in flumine adgressi | 2.1 |
| magnum eorum numerum occiderunt; per eorum corpora | 3.1 |
| reliquos audacissime transire conantes multitudine te- | |
| lorum reppulerunt, primos qui transierant equitatu cir- | |
| cumventos interfecerunt. hostes ubi et de expugnando | 4.1 |
| oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intel- | |
| lexerunt neque nostros in locum iniquiorem progredi | |
| pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria | |
| deficere coepit, concilio convocato constituerunt optimum | 5 |
| esse domum suam quemque reverti et quorum in fines | |
| primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defen- | |
| dendos undique convenirent, ut potius in suis quam in | |
| alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei | |
| frumentariae uterentur. ad eam sententiam cum reliquis | 5.1 |
| causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum | |
| atque Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare | |
| cognoverant. his persuaderi ut diutius morarentur neque | |
| suis auxilium ferrent non poterat. | 5 |