| Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus, qui | 2.7.1.1 |
| nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios | |
| et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit. quorum | 2.1 |
| adventu et Remis cum spe defensionis studium propu- | |
| gnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi | |
| oppidi discessit. itaque paulisper apud oppidum morati | 3.1 |
| agrosque Remorum depopulati omnibus vicis aedificiis- | |
| que, quo adire potuerant, incensis ad castra Caesaris om- | |
| nibus copiis contenderunt et a milibus passuum minus | |
| duobus castra posuerunt; quae castra, ut fumo atque | 4.1 |
| ignibus significabatur, amplius milibus passuum octo in | |
| latitudinem patebant. | |
| Caesar primo et propter multitudinem hostium et | 8.1.1 |
| propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere | |
| statuit. cotidie tamen equestribus proeliis, quid hostis | 2.1 |
| virtute posset et quid nostri auderent, periclitabatur. ubi | 3.1 |
| nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad | |
| aciem instruendam natura opportuno atque idoneo, quod | |
| is collis, ubi castra posita erant, paululum ex planitie | |
| editus tantum adversus in latitudinem patebat, quantum | 5 |
| loci acies instructa tenere poterat, atque ex utraque parte | |
| lateris deiectus habebat et in fronte leniter fastigatus pau- | |
| latim ad planitiem redibat, ab utroque latere eius collis | 4.1 |
| transversam fossam obduxit circiter passuum quadrin- | |
| gentorum et ad extremas fossas castella constituit ibique | |
| tormenta conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, | |
| quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnan- | 5 |
| tes suos circumvenire possent. hoc facto duabus legio- | 5.1 |
| nibus, quas proxime conscripserat, in castris relictis, ut, | |
| si quo opus esset subsidio, duci possent, reliquas sex legio- | |
| nes pro castris in acie constituit. hostes item suas copias ex | |
| castris eductas instruxerant. | 5 |