| Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione | 2.5.1.1 |
| prosecutus omnem senatum ad se convenire principum- | |
| que liberos obsides ad se adduci iussit. quae omnia ab his | |
| diligenter ad diem facta sunt. ipse Diviciacum Haeduum | 2.1 |
| magnopere cohortatus docet, quanto opere rei publicae | |
| communisque salutis intersit manus hostium distineri, ne | |
| cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit. | |
| id fieri posse, si suas copias Haedui in fines Bellovacorum | 3.1 |
| introduxerint et eorum agros populari coeperint. his <da- | |
| tis> mandatis eum ab se dimittit. postquam omnes Belga- | 4.1 |
| rum copias in unum locum coactas ad se venire vidit neque | |
| iam longe abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab | |
| Remis cognovit, flumen Axonam, quod est in extremis Re- | |
| morum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi | 5 |
| castra posuit. quae res et latus unum castrorum ripis | 5.1 |
| fluminis muniebat et post eum, quae essent tuta ab | |
| hostibus, reddebat, et commeatus ab Remis reliquisque | |
| civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent, effi- | |
| ciebat. in eo flumine pons erat. ibi praesidium ponit et in | 6.1 |
| altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum | |
| sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum | |
| xii vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet. | |
| Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax | 6.1.1 |
| aberat milia passuum octo. id ex itinere magno impetu | |
| Belgae oppugnare coeperunt. aegre eo die sustentatum | |
| est. Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: | 2.1 |
| ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus | |
| undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque | |
| defensoribus nudatus est, testudine facta portas succen- | |
| dunt murumque subruunt. quod tum facile fiebat. nam | 3.1 |
| cum tanta multitudo lapides ac tela conicerent, in muro | |
| consistendi potestas erat nulli. cum finem oppugnandi | 4.1 |
| nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et gratia | |
| inter suos, qui tum oppido praefuerat, unus ex iis qui lega- | |
| ti de pace ad Caesarem venerant, nuntios ad eum mittit, | |
| nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non | 5 |
| posse. |