Cum ab his quaereret, quae civitates quantaeque
|
2.4.1.1
|
in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat:
|
|
plerosque Belgas esse ortos a Germanis Rhenumque anti-
|
2.1
|
quitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse
|
|
Gallosque, qui ea loca incolerent, expulisse solosque esse
|
|
qui patrum nostrorum memoria omni Gallia vexata Teu-
|
|
tonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint;
|
5
|
qua ex re fieri uti earum rerum memoria magnam sibi
|
3.1
|
auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent.
|
|
de numero eorum omnia se habere explorata Remi dice-
|
4.1
|
bant, propterea quod propinquitatibus affinitatibusque
|
|
coniuncti, quantam quisque multitudinem in communi
|
|
Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint.
|
|
plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate
|
5.1
|
et hominum numero valere: hos posse conficere armata
|
|
milia centum, pollicitos ex eo numero electa milia sexa-
|
|
ginta totiusque belli imperium sibi postulare. Suessio-
|
6.1
|
nes suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque
|
|
agros possidere. apud eos fuisse regem nostra etiam
|
7.1
|
memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui
|
|
cum magnae partis harum regionum, tum etiam Britan-
|
|
niae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam; ad
|
|
hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius
|
5
|
belli omnium voluntate deferri; oppida habere numero
|
8.1
|
xii, polliceri milia armata quinquaginta; totidem Nervios,
|
|
qui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque
|
|
absint; quindecim milia Atrebates, Ambianos decem
|
9.1
|
milia, Morinos xxv milia, Menapios viiii milia, Caletos x
|
|
milia, Veliocasses et Viromanduos totidem, Atuatucos de-
|
|
cem et novem milia; Condrusos, Eburones, Caerosos, Cae-
|
10.1
|
manos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari
|
|
ad xl milia.
|
|